QUARTUMVIRI

QUARTUMVIRI
QUARTUMVIRI
apud Romanos, creabantur, quibus deducendarum Coloniarum, aut si quid novum nuntiatum foret, ut curarent, ne damnô afficeretur Resp. obque varia alia negotia; munus mandatum erat. Praeter quos fuêre Quinqueviri, agris dividundis, muris, turribusque reficiendis, saepius ut plebem funebri pecuniâ elevarent, utque aes alienum pro his, qui solvendo non essent, de publico solverent, qui Mensarii nuncupati. Alex. ab Alexandro, Genialium Dier. l. 3. c. 16.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • QUATUORVIRI — viarum curandarum, nomen Magistratûs apud Romanos, qui viis vel sternendis praessent, Maxima enim cum priscis temporibus Senatus diligentia esset in faciendis sarciendisque viis tam intra, quam extra Urbem: earum curandarum munus primum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”